AccueilCulture & Patrimoine › Histoire thématique

Jugement en faveur de l'abbaye de la Grasse, sur la propriété de la villa de Prada et du vilar de Mata - 865

Cartulaire roussillonnais Alart
Agrandir l'image Cartulaire roussillonnais Alart

CARTULAIRE ROUSSILLONNAIS par B. Alart – 1880

Jugement en faveur de l’abbaye de la Grasse, sur la propriété de la villa de Prada et du vilar de Mata

865

Cum in dei nomine residere [1] Salamon comis un castrum sancti Stephani [2] una cum Saroardo. seu et iudices qui iussi sunt causas audire dirimere uel iudicare. Id est. Castellum. Fedancium. Trasbadum. Godmare. Mirone. Scluane. Recaredo. Manzonem. Absalon. Visitiricum. Odolhaldum. Audbertum. Vuitizane et Argefredum saione. seu in presentia. Fridisclo [3] abba. Eldeberto [4] abba. Amancio presbitero. Candigano presbitero. Clueifario presbitero. Contefredo presbitero. Alarico presbitero. Audesindo presbitero. vel aliorum multorum hominum qui in ipso iudicio residebant. Ibique ueniens omo nomine Longobardus in eorum iudicio mandatarius Andedato 1 abbate. In reclamation dicens ; Iubete me audire viri onorabiles. comes. Et iudices. quia talem villarem. qui dicitur. Mata 2. qui est in valle Confluentana. infra fines de villa Prata. et super alueum Tede. dum retineret iamdictus Andedatus. ipsum villarem Mata. per vocem. Eliani abbati antecessori suo. qui ipsum villare edificauit. prius per donitum Suniefredo comiti ad proprium cum omnes fine suas et aiacentias illorum et per preceptum regis Karoli. sic venit iste Saroardus et Iulit nobis ipsum villarem Mata. absque iuditio. at cui ego uoce prosequero ; Cumque nos comis. iudices tali reclamatione. Longobardi audissemus. interrogauimus iamdicto. Saroardo. quid ad hechec responderet. at ille in suo responso dixit ; Ipsum villare qui dicitur Mata. ego eum prendidi de potestate. de Andedate abbate uel de suos monacos. et nunquam debet esse. proprius ipse villare Mata de monasterio sancte Marie. set partibus regis eum retineo. Nam nos iudices cum tali responso Saroardo audissemus interrogauimus Longobardo, causilicum. si abedat cartas donationis. de ipsas villas. Prata. et Mata. sicut te reclamasti. quod Suniefredus comis eas deberat ad domum sancta Maria. monasterio. qui situs est infra comitatu Narbonense. et Carcasense. super fluvio Urbione. Sed ille presentialiter obtulit ipsam cartam donationis. I quod Suniefredus comes fecit cum sua uxore Ermesinda. de iamdictas villas Prata. et Mata. ad proprium. At hec nos iudices cum audissemus ipsam cartam legentem. et relegentem. et resonabam ibidem Prata. et Mata. cum terminis et limitibus earum. et cum omnes aiacencias illorum illorum. seu et aeclesias. cum domibus curtibus ortos. arbores. pomiferis. Et inpomiferos. oliveta. fontibus pratis. pascuis. siluis. garricis. ad proprium. ad domum sancta Marie. que vocant Crassa. vel ad ipsos monaros. qui ibidem militant. propter remedium anime illorum. Et ibidem ostendit preceptum regis Karoli. quod fecit ad Suniefredum comiti de ipsas villas Prata et Mata supra scriptas ad proprium ; Cumque nos indices tali rei veritati audissemus uel cognouimus et iustitia de Longobardo causilico I. preceptimus ei. Ut dedisset testimonia ante nos sicut et fecit. qui ipsum proprium cum sua terminia cognitum aboissent viros onorabiles. et circum manentes omines. qui ante nos hoc testificauerunt. uel in eclesia Sancti Stephani martyris. Xpi et iurauerunt dicentes. qui sita est in castrum quod nuncupatur sancti Stephani. et nomina testium aec sunt. Id est [Trasemir]us. Ilarem. Vuitizane. Calastus. Illericus. Bonissimus. Sisenandus. Spera in deo. Amancius. Albemirus. Sancio. Ermesindus. Mengo. Auriolus. Arreco. Candiganus. Stabiles. Eles. Vuistrillus. Avencius. Quia nos supra scripti testes. scimus et bene in veritate sapemus. et occulis nostris vidimus et depresentes eramus. quando venit Suniefredus comis in villa Prata. et ostendit ibidem preceptum regis Karoli. quod ille dignatus est facere propter suam mercedem de villa Prata. et Mata cum omnes fines suas et aiacentias suas. sic vidimus ipsum preceptum. et audivimus relegentem. et vidimus ipsas villas Prata. et Mata abentem. et possidentem ad proprium. cum omnes suas fines sicut ipsum preceptum regale resonat ; Et cum retinuisset ipsas villas cum suas fines. sic tradidit eas ad domum Sancta Maria que vocant Crassa. et ad ipsum abbatem Eliane. vel ad suos monacos. qui in ipsum monasterium militant. et pusquam ipse abbas retinebat per carta donationis. ipsas villas. sic nos videntes venit Elias abbas. et adtraxit ibidem omines ad abitandum. per beneficium suum in locum ubi dicitur Mata. his nominibus Ildesindum. Daconem. Ildericum. Atilanem. aut ceteros pares illorum. et nos qui hoc testificamus. et sic edificamus ipsam villam Mata. et fecimus ibidem. domos curtes. ortos cum suos arbores. molendinos per beneficium iamdicto abbate Eliane. cum suo adiutorio. In ea vero ratione. ut servitium exinde illi fecissemus ad domum sancta Maria monasterio. et ipsum beneficium qui eum retinuissemus. Et magis debet odie esse ipsam villam Mata de apendicione Prata. de monasterio sancte Mariae sicut Suniefredus comes deberat. per cartam donationis ad proprium quam de Saroardum qui eam retinebat per partibus Salamonis comiti. per causa regis et per beneficium. et contra lege contendit ipsa villa Saroardus. et ea que testificamus recte et veraciter testificamus per super adnixum iuramentum in domino. Late condi[cio]ne sub die idus marci anno XXV. regnante K[arulo] rege. Saraordus qui hunc iuramentum recep[iss]et. Abedat ipsa carta donationis in vinculo qui ad disrumpendum venisset conposuisset ipsas villas in duplo quantum co tempus melioratas fuerant. Cumque nos iudices tali condicione ante nos firmata esse videremus perquisiuimus in lege Gotorum et inuenimus in libro. V. titulo primo. era prima. Ubi dicit I de donationibus aeclesiis datis Si famulorum meritis ut iuxta compellimur debitae compensare lucra mercedis quanto iam copiosius pro remedium animarum divinis cultibus et terrenum debemus inpendere. et inpensa legum soliditate seruare. Quam propter quoscumque res sancti dei uaselicis. aut pro principum aut pro quorum libet fidelicium donacionis conlate reperiuntur uotine. hac potencialiter pro certo censetur. ut in earum iura inrevocabili modo. legum ternitate firmentur. Iterum inuenimus in alia lege infra corpore. ubi dicit I. Iam vero quod ad die huius lat[a] legis uel tempora quicumque pontificum de his qui ad fidelibus in deo aecclesiae testate vel conlata esse noscuntur. aliquit exinde abstulerit suo. quod iuri uel aecclesiae principali amplificauerit seu quicumque persone. quolibet modo quodcumque tale concesserit. nulla temporum longevitate securum ut iusta perinissum ordine quandocumque et per quocumque talia fuerit commississe delectum eam ipse qui presumsit una cum legitimas satisfactione rei propria illi aeclesia cui tulit ulla ! in q[uam del]iquit reformare cogendus est ; Quod et si de rebus propriis non abuerint unde componat, et in omni[i in]tegritate. eo que presumit aelesie cuitulit restituat ; Et reperimus in alio loco. Haec igitur. lex. non solum pro rebus quod in eclesiis absolutis. vel diocesanis conlata sunt obseruabitur set sub generale nomine omnium aeclesiar[um.id] est a mones[terium vi]rorum quam eliam feminarum. omni modo in istitutione implebitur ; Et invenimus in lege quomodo Karolus rex dedit ipsos alodes Prata. et Mata. ad Suniefredo comiti qualiter eum debet abere. Sicut lex Gotorum comm[emorat ; D]onatio I regis potestatis quod in quibus personis conferuntur uel conlate sunt. in eorum iure persis[tant.in] quorum nomine eas potestas contulerit regia ea videlo[cet] ratione. Ita ut huiusmodis [regalis mani]ficentia co[nlatio. Attributa in nomine eius qui] hoc promeruit. transfusa permaneant. ut quiquit de oc facere uolvit iudicare uolverit potestatem in omnibus abeat ; Tuno nos iudices in tanta lege invenissemus et in testimonio Longobardo veni[ssent precipimus ei ut ipsos testes] qui ante nos testificauerunt ante nos venire fecisset sicut et fecit. et ipsos terminos sine dilatatione nobis monstrasset. sicut iuratum abedant ; Et nos iudices unacum sai[one]. et cum plures bonis [hominibus qui ipsa termin]ia cognitam abebant. circumdabimus ipsa [te]rminia. et est terminus nnus de parte occidente usqae in medio alueo Tedo. de alia parte usque in medio rivo Literano ; de tercia parte in st[rata francisca in petra fita a sancti Felici [2] ; et de ipso] termino vadit usque in monte Bo[uar]ia [3] sicul aqua verlitur. et inde subtus villare que dicitur Arbocia et inde vadit per ipsa aecclesiola que dicitur Fullonicus. et inde nadit per ipsos term[inos qui dividit inter] Prata et villare Avelaneto [4]. E[t inde vadit] per ipsa terminia ad ipsa pariete que dividit inter Prata. et Lusconem. et diviserunt per ipsa pariete ipsas villas Suniefredus et Argila comites [5]. usque in m[edio Tedo. et term]inauerunt ad ipsa villa Prata [ipsis caput aq]uis in rivo Literano. Cum suo rego qui inde [discurit]. Cumque tanta rei in veritate invenissemus altercauimus inter nos et invenimus in lege Gotorum Sit 1 quod [cumque ante adventum Gotorum de ali]eui fundi iura remo[tum est et aliicum po]ssessionem aut vindicione[m] aut do[nationem]. aut divisionem. aut aliqua transactione transla[tum est] ut in eius fundi [ad quod] Romanis antiqu[itus probatur jure justum consistat]. Cum autem proprietas fundit. nul[lus fortissimis] signis aut limitibus proban[tur que debeat obseruari]. eligat inspectio. Iudi[cantium] quos par[cium consencio elegerint ut iudex quod certiores agnoverit vel seniores faciat e] os sacramenta prebere quod terminos s[ine ulla fraude de]monstrauerint termin[os et limites.] lapides erigi fecimus sicut antiquitus constituerunt. Cumque nos] come saut iudices tan[ta rei veritate et iustitia et veritate sancta Maria inu] enissemus quod tr[ad] itum abet per scriptu[ras. Et per preceptum] imperiale ordinuimus [saionem nostrum Arge]fredum qui reuestire fecisset [de i]psum alodem cum om[nes] terminus suos Longobar[dum mandatarium sicut nos sireumdatum habemus. Et congaude]ant se [in nostro judi]cio illorum per[cepisse iusti]cia Dato iudicio. Sub die [XI Kal. apr]ilis anno XXV. regnante Karolo [rege. Hec. s… et al… us … quia … Godmarus … ubleson. ss… arzsebado. sss. Teduencius. sss. Miro. sss. Bonissimus rogitus et sacerdos qui hunc iudicium scripsi et T sub die anno quo supra D.]

[Archives communales de Prades : original sur parchemin, copie du IXe siècle ( ?) sur parchemin, et transcription de 1611 dans le Livre rouge].

 

[1] Nous avons déjà publié dans le XXe Bulletin de la Société agricole, scientifique et littéraire des Pyrénées-Orientales (1873), ce document qui est un des plus importants qui se soient conservés pour le Roussillon au IXe siècle. L’acte original existe aux archives communales de Prades, ainsi qu’une copie sur parchemin, peut-être contemporaine et dans tous les cas antérieure au XIe siècle ; ces deux pièces sont en fort mauvais état mais elles peuvent se compléter l’une par l’autre. La copie a d’ailleurs été transcrite en 1611 dans le Livre rouge ou Cartulaire de Prades. Les lacunes de l’original sont comblées au moyen de l’ancienne copie et mises entre crochets ; elles seront complétées, pour quelques mots, par le texte de la copie du Livre rouge.

[2] Château de Sant Estève de la Roca de la Roca de Pomers, au-dessus de Clarà

[3] On trouve un Frogsclus, abbé de Saint-André de Soreda, vers 850 (Marca, 22)

[4] C’est sans doute Eldebert, abbé de Saint-André d’Exalada jusqu’à l’an 869

[5] Cet abbé de la Grasse n’est connu que par ce document

[6] Le vilar de Mata, dont le nom se conservait encore vers la fin du XIVe siècle, était situé dans la partie orientale du territoire de Prada, quartier encore occupé aujourd’hui par plusieurs métairies

[7] Passages du code wisigothique >>> se référer au Cartulaire roussillonnais d’Alart

[8]

[9]

[10]

[11] Saint Félix de Codalet

[12] La copie ajoute ad ipsa elsina

[13] Avellanet, territoire des Masos

[14] Après comites, la copie ajoute : per petrafita percenit in Luscone ad ipsa elsina, et de ipsa elsina vadit ad ipsa petrafita, et de petrafita tadit per ipsa lete usquo in medlo

[15] Legis Wisigothor. Lib. X voir Alart.

 

Copie C. ROMEIRA - Service Patrimoine de la Ville de PRADES - Juillet 2014


M. le Maire
Les élus
Tribune de l'opposition municipale
Les Conseils Municipaux
Les Services Municipaux
Les Marchés Publics
Les Délégués de Quartiers
Développement économique
Plan de la ville
Etat Civil
La Petite Enfance
L'Enfance
La Jeunesse
Action Sociale / CCAS
Santé
Les Nouveaux Arrivants
Tri des déchets et points de recyclage
Plan de la ville
Histoire
Histoire thématique
Espace Pau Casals
Espace Martin VIVÈS
Projet Espace Maison Félip
Eglise Saint Pierre et son Trésor
Médiathèque Intercommunale Pompeu Fabra
Le Cinéma Le Lido
Patrimoine
Jumelages
Découvrir Prades
Prades et ses associations
Associations Culturelles
Associations Sportives
Associations Solidaires
Associations Diverses
HABITAT ET AMENAGEMENT EN CENTRE VILLE : ETAT DES LIEUX ET PROJETS
Travaux en cours
Le PLU (plan local d'urbanisme)
Démarches administratives d'urbanisme
Zones d'aménagements concertés
L'Actu
2016
2015
2014
2013
2012
2011
Agenda